28 de marzo de 2013

Judas Iscariote fundador de la Iglesia y teología de los pobres.

Jn, 12, 1-8.
Parall. Mc. 14, 3-9; San Mateo, 26, 6-13.

VULGATA CLEMENTINA


12 Jesus ergo ante sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit Jesus. 2 Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis suis : et domus impleta est ex odore unguenti. 4 Dixit ergo unus ex discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5 Quare hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ? 6 Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. 8 Pauperes enim semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.


NACAR-COLUNGA






No hay comentarios: