Parall. Mc. 14, 3-9; San Mateo, 26, 6-13.
VULGATA CLEMENTINA
12 Jesus ergo ante
sex dies Paschæ venit Bethaniam, ubi Lazarus fuerat mortuus, quem suscitavit
Jesus. 2 Fecerunt autem ei coenam ibi, et Martha ministrabat, Lazarus
vero unus erat ex discumbentibus cum eo. 3 Maria ergo accepit libram
unguenti nardi pistici pretiosi, et unxit pedes Jesu, et extersit pedes ejus capillis
suis : et domus impleta est ex odore unguenti. 4 Dixit ergo unus ex
discipulis ejus, Judas Iscariotes, qui erat eum traditurus: 5 Quare
hoc unguentum non veniit trecentis denariis, et datum est egenis ? 6
Dixit autem hoc, non quia de egenis pertinebat ad eum, sed quia fur erat, et
loculos habens, ea quæ mittebantur, portabat. 7 Dixit ergo Jesus: Sinite illam ut in diem sepulturæ meæ servet illud. 8 Pauperes enim
semper habetis vobiscum: me autem non semper habetis.
NACAR-COLUNGA
No hay comentarios:
Publicar un comentario